라틴어 문장 검색

casuque euenit, uel potius diuina prouisione ad puniendam inoboedientiae meae culpam, ut hunc capite ac manu, quam capiti ruens subposueram, tangerem, atque infracto pollice capitis quoque iunctura solueretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:1)
ea tamen distinctione, ut pro diuersa capillorum specie unus Niger Heuuald, alter Albus Heuuald diceretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:7)
Denique, ut superiora, id est patriarcharum, tempora respiciamus, Iob, exemplar patientiae, dum ingruente tribulationum articulo caput totondit, probauit utique, quia tempore felicitatis capillos nutrire consuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:2)
Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos, Obvia nudato, Delia, curre pede.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 340)
Tum procul absitis, quisquis colit arte capillos, Et fluit effuso cui toga laxa sinu, Quisquis et occurret, ne possit crimen habere, Stet procul aut alia ~stet procul~ ante via.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 627)
Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam Possim ego, quin oculos adpetat illa meos, Et siquid peccasse putet, ducarque capillis Inmerito pronas proripiarque vias.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 642)
Illius et nitido stillent unguenta capillo, Et capite et collo mollia serta gerat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 719)
Quid tibi nunc molles prodest coluisse capillos Saepeque mutatas disposuisse comas, Quid fuco splendente genas ornare, quid ungues Artificis docta subsecuisse manu?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 86)
Tollere tum cura est albos a stirpe capillos Et faciem dempta pelle referre novam.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 825)
Uretur facies, urentur sole capilli, Deteret invalidos et via longa pedes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 98)
Illic percussisque genis ustoque capillo Errat ad obscuros pallida turba lacus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1022)
Sed Veneris tum bella calent, scissosque capillos Femina perfractas conqueriturque fores.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1028)
hinc et femineus labor est, hinc pensa colusque, fusus et adposito pollice uersat opus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 136)
saepe horrere sacros doluit Latona capillos, quos admirata est ipsa nouerca prius.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 313)
nunc te uocales impellere pollice chordas, nunc precor ad laudes flectere uerba meas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 54)

SEARCH

MENU NAVIGATION