라틴어 문장 검색

nemo umquam mihi, Scipio,persuadebit aut patrem tuum Paulum, aut duos avos Paulum et Africanum, aut Africani patrem aut patruum, aut multos praestantis viros, quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad ipsos pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:1)
aevum aevum est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum noscitur, sed hic modo 'aevum' aetatem Hippolyti posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7766)
notandum sane 'aevum' hic pro tempore, ut ipse alibi "tantum aevi longinqua valet mutare vetustas", Sallustius "in quis longissimo aevo plura de bonis falsa in deterius composuit". alias 'aevum' pro annis, ut "vos o quibus integer aevi sanguis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 275)
De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis studiis litterarum ex summis uiribus deditus omnibus aliis spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne super omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem.
(아풀레이우스, 변명 5:1)
sane 'aevum' hic ad annos referre debemus, cum alibi tempus significet, ut aevoque sequenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6394)
talem Ledaeo gurgite pubem educat Eurotas, teneri sic integer aevi Elin adit primosque Iovi puer adprobat annos, nam pudor unde novae menti tranquillaque morum temperies teneroque animus maturior aevo, carmine quo repetisse queam?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati23)
genitor, non indigus aevi, non nimius, trinisque decem quinquennia lustris iuncta ferens, sed me pietas numerare dolorque non sinit, o Pylias aevi transcendere metas et Teucros aequare senes, o digne videre me similem!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum93)
Cuius ego ingressus vestigia dum rationes persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata foedere sint, in eo quam sit durare necessum nec validas valeant aevi rescindere leges, quo genere in primis animi natura reperta est nativo primum consistere corpore creta, nec posse incolumem magnum durare per aevum, sed simulacra solere in somnis fallere mentem, cernere cum videamur eum quem vita reliquit, quod super est, nunc huc rationis detulit ordo, ut mihi mortali consistere corpore mundum nativomque simul ratio reddunda sit esse;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION