라틴어 문장 검색

nec illi segne aut corruptum luxu iter, sed lorica ferrea usus est et ante signa pedes ire, horridus, incomptus famaeque dissimilis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장10)
Corsicam ac Sardiniam ceterasque proximi maris insulas fama victricis classis in partibus Othonis tenuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장1)
Caecina Padum transgressus, temptata Othonianorum fide per conloquium et promissa, isdem petitus, postquam pax et concordia speciosis et inritis nominibus iactata sunt, consilia curasque in obpugnationem Placentiae magno terrore vertit, gnarus ut initia belli provenissent famam in cetera fore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장4)
cum augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장7)
angebant Caecinam nequiquam omnia coepta et senescens exercitus sui fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장2)
improspera Valentis fama apud exercitum Caecinae erat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장4)
Sane ante utriusque exitum, quo egregiam Otho famam, Vitellius flagitiosissimam meruere, minus Vitellii ignavae voluptates quam Othonis flagrantissimae libidines timebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장1)
Tunc Suetonius Paulinus dignum fama sua ratus, qua nemo illa tempestate militaris rei callidior habebatur, de toto genere belli censere, festinationem hostibus, moram ipsis utilem disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장1)
paucis diebus quartam decimam legionem, magna ipsam fama, cum Moesicis copiis adfore:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장15)
Invenio apud quosdam auctores pavore belli seu fastidio utriusque principis, quorum flagitia ac dedecus apertiore in dies fama noscebantur, dubitasse exercitus num posito certamine vel ipsi in medium consultarent, vel senatui permitterent legere imperatorem, atque eo duces Othonianos spatium ac moras suasisse, praecipua spe Paulini, quod vetustissimus consularium et militia clarus gloriam nomenque Britannicis expeditionibus meruisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 37장1)
maesta primum fama, dein profugi e proelio perditas res patefaciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장2)
hinc Othonem posteritas aestimet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장8)
duobus facinoribus, altero flagitiosissimo, altero egregio, tantundem apud posteros meruit bonae famae quantum malae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장4)
ipsum viventem quidem relictum, sed sola posteritatis cura et abruptis vitae blandimentis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장8)
neque arduum fuit, magna per provincias Germanici exercitus fama;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION