라틴어 문장 검색

Et ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum per praesentes deos iurat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 6:1)
"Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio et haec confessus intellego non prodesse mihi, quod praesentis sceleris expers sum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 25:27)
quippe veteris periculi memoriam praesentis cura renovabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 8:3)
"Vituperamus laudamus, miseremur irascimur, utcumque praesens movit adfectio:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:20)
Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Graecia Peloponuesiorum Laconumque defectio - nondum enim victi erant, cum proficiscerentur tumultus eius principia nuntiaturi - et alius praesens terror adfertur, Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, adventare Besso ferentis opem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 32:1)
"vereor, ne praesenti fortunae tu sufficere non possis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 19:7)
"Salubre consilium sequens quam praesens tempus ostendit melius."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:39)
Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim maiore voce Philippi acta bellaque in Graecia gesta commemorat omnia praesentibus praeferens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 33:1)
Sed penitus haerens amor fastidio praesentium accensus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 8:1)
Ille maxima praesentium curarum parte liberatus convertit animum ad vindicandas iniurias eorum, quibus a praetoribus suis avare ac superbe imperabatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 20:2)
tantum de quoque posteros credere, quantum praesens aetas spopondisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 15:4)
quippe morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 14:3)
"Quod pertinet ad elephantos, praesens habemus exemplum:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:17)
"idem animus est tuis, qui fuit semper, ire, quo iusseris, pugnare, periclitari, sanguine nostro commendare posteritati tuum nomen."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:6)
tertio die processit erigique duodecim aras ex quadrato saxo, monumentum expeditionis suae, munimenta quoque castrorum iussit extendi cubiliaque amplioris formae quam pro corporum habitu relinqui, ut speciem omnium augeret, posteritati fallax miraculum praeparans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION