라틴어 문장 검색

sed totius diei pugna atque itineris labore defessi rem in posterum diem distulerunt.
(카이사르, 내란기, 1권 65:8)
Postero die Petreius cum paucis equitibus occulte ad exploranda loca proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 1권 66:4)
Postero die duces adversariorum perturbati, quod omnem rei frumentariae fluminisque Hiberi spem dimiserant, de reliquis rebus consultabant.
(카이사르, 내란기, 1권 73:1)
Hoc idem postero die a prima luce faciunt totumque in ea re diem consumunt.
(카이사르, 내란기, 1권 81:4)
Postero die munitiones institutas Caesar parat perficere;
(카이사르, 내란기, 1권 83:11)
Tandem omnibus rebus obsessi, quartum iam diem sine pabulo retentis iumentis, aquae, lignorum, frumenti inopia colloquium petunt et id, si fieri possit, semoto a militibus loco.
(카이사르, 내란기, 1권 84:1)
reliqua quarta est, quae aditum habeat ab terra.
(카이사르, 내란기, 2권 1:5)
Temptaverunt hoc idem Massilienses postero die.
(카이사르, 내란기, 2권 14:9)
Tributis quibusdam populis publicis privatisque praemiis reliquos in posterum bona spe complet biduumque Cordubae commoratus Gades proficiscitur;
(카이사르, 내란기, 2권 21:8)
His rebus gestis Curio se in castra ad Bagradam recipit atque universi exercitus conclamatione imperator appellatur posteroque die exercitum Uticam ducit et prope oppidum castra ponit.
(카이사르, 내란기, 2권 26:1)
Qua opinione adductus Varus postero die mane legiones ex castris educit.
(카이사르, 내란기, 2권 27:3)
Quo facto commutata omnium et voluntate et opinione consensu summo constituit Curio, cum primum sit data potestas, proelio rem committere posteroque die productos eodem loco, quo superioribus diebus constiterat, in acie collocat.
(카이사르, 내란기, 2권 33:2)
Postero die Curio obsidere Uticam et vallo circummunire instituit.
(카이사르, 내란기, 2권 36:1)
Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat cohortibus V castris praesidio relictis.
(카이사르, 내란기, 2권 39:1)
Quarum cohortium milites postero die ante oppidum Iuba conspicatus suam esse praedicans praedam magnam partem eorum interfici iussit, paucos electos in regnum remisit, cum Varus suam fidem ab eo laedi quereretur neque resistere auderet.
(카이사르, 내란기, 2권 44:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION