라틴어 문장 검색

praecipua tamen eius opera δείνωσισ in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, φαντασία in concipiendis visionibus, e)cergasi/a in efficiendo velut opere proposito, cui adiicitur ἐπεξεργασία repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti, ἐνέργεια confinis his (est enim ab agendo dicta) et cuius propria sit virtus non esse, quae dicuntur, otiosa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 151:3)
parti totidem modi, ex quibus praecipuos attingemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 152:5)
quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi, [quae constat non propriis sed translatis]. Demus ergo breviter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum, quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 182:3)
et ex his, quae quoque sunt praecipua, divum pater atque rex;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 248:1)
praecipuus tamen erit hiatus earum, quae cavo aut patulo maxime ore efferuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 290:5)
praecipuum tamen hoc opus est, scire quod quoque loco verborum quadret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 316:3)
dissimulatio curae praecipua, ut numeri sponte fluxisse, non arcessiti et coacti esse videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 404:6)
credo exacturos plerosque, cum tantum esse utilitatis in legendo iudicemus, ut id quoque adiungamus operi, qui sint legendi, quae in auctore quoque praecipua virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 38:1)
verum hic omnes sine dubio et in omni genere eloquentiae procul a se reliquit, epicos tamen praecipue, videlicet quia clarissima in materia simili comparatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 52:1)
praecipua tamen eius in commovenda virtus, ut quidam in hac eum parte omnibus eius operis auctoribus praeferant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 65:2)
Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque praecipui.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 67:2)
in adfectibus vero cum omnibus mirus tum in iis qui miseratione constant facile praecipuus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 69:2)
et praecipue Philemon, qui ut prave sui temporis iudiciis Menandro saepe praelatus est, ita consensu tamen omnium meruit credi secundus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 73:3)
neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas virtutes, sed has praecipuas puto, nec ceteros parum fuisse magnos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 81:1)
philosophorum, ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M. Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse praecipuum sive acumine disserendi sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION