라틴어 문장 검색

Minus honorato loco positus irasci coepisti convivatori, vocatori, ipsi qui tibi praeferebatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 215:1)
Quodsi non invenitur illa res publica, quam nobis fingimus, incipit omnibus esse otium necessarium, quia quod unum praeferri poterat otio, nusquam est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 47:2)
Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, ad- firmatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 145:1)
quo tamen uno modo possunt praeferunt:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 15:4)
nec amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium uinci, si ante a Thucydide uincatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.62)
Maenali pernix fera, multo decorum praeferens auro caput, deprensa cursu;
(세네카, Hercules Furens 3:10)
magna sed nimium loquor ignara nostrae sortis, unde illum mihi quo te tuamque dexteram amplectar diem reditusque lentos nec mei memores querar?
(세네카, Hercules Furens 4:6)
hic qui rex populis pluribus imperat, bello cum peteres Nestoream Pylon, tecum conseruit pestiferas manus telum tergemina cuspide praeferens:
(세네카, Hercules Furens 8:21)
virgines nondum thalamis iugatae et comis nondum positis ephebi matris et nomen modo doctus infans, his datum solis, minus ut timerent, igne praelato relevare noctem;
(세네카, Hercules Furens 12:39)
amplectere ipsum potius et blanda prece lenire tempta, Parce iam, coniunx, precor, agnosce Megaram.
(세네카, Hercules Furens 14:40)
vivamus, artus alleva afflictos solo, Theseu, parentis, dextra contactus pios scelerata refugit, Hanc manum amplector libens, hac nisus »ibo, pectori hanc aegro admovens pellam dolores, Quem locum profugus petam?
(세네카, Hercules Furens 20:4)
iam displicemus, capta praelata est mihi.
(세네카, Hercules Oetaeus 5:14)
non praeferetur:
(세네카, Hercules Oetaeus 5:15)
Alcidae toros moritura certe corpore amplectar meo.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:4)
Faraulamne et hostis praeferet gnatam tibi?
(세네카, Hercules Oetaeus 6:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION