라틴어 문장 검색

De timore supervacaneum est disserere, cum praesertim diligentia clarissumi viri consulis tanta praesidia sint in armis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장36)
Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장6)
Nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est, cum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque hostilia portendant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 3장2)
Quantulumcumque haberem, tamen plus iam mihi superesset viatici quam viae, praesertim cum eam viam simus ingressi, quam peragere non est necesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 3:5)
Itaque id intellego, quod significari verbo isto solet, praesertim cum ab homine diligentiam professo ponatur et verba examinante.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:6)
Si das aliquos adfectus sapienti, inpar illis erit ratio et velut torrente quodam auferetur, praesertim cum illi non unum adfectum des, cum quo conluctetur, sed omnis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 6:1)
Libidine vero ne maribus quidem cedunt, pati natae, di illas deaeque male perdant!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:4)
et suspectus, inquit, iudici est qui plus quam se defendit, et nolo, inquit, cum fili uoce pugnare, ut imperatorem et filium mentitum dicam, praesertim cum odium aduersus filium obiciatur patri.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 9:8)
Multa interim reges in bello praesertim opertis oculis donant.
(세네카, 행복론, Liber IV 177:3)
Errat tamen, si quis existimat, cum dicimus eum, qui beneficium dedit, oblivisci oportere, excutere nos illi memoriam rei praesertim honestissimae ;
(세네카, 행복론, Liber VII 114:6)
In iis praesertim, quos scit aliquando sibi par fastigium obtinuisse, hoc arbitrium adeptus ultionem implevit perfecitque, quantum verae poenae satis erat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 127:2)
Si quis pecuniam creditam solvisse se moleste ferat, eam praesertim, cuius usum gratuitum acceperit, nonne iniustus vir habeatur ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 61:1)
Placebit autem haec nobis mensura, si prius parsimonia placuerit, sine qua nec ullae opes sufficiunt, nec ullae non satis patent, praesertim eum in vicino remedium sit et possit ipsa paupertas in divitias se advocata frugalitate convertere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 82:1)
cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet Aoniamque libens Calliopea lyram, unica nec desit iucundis gratia verbis, omnia quaeque Venus, quaeque Minerva probat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 214)
Unice probo gaudeo admiror, quod castitatis adfectu contubernia fugis impudicorurn, praesertim quibus nihil pensi, nihil sancti est in appetendis garriendisque turpitudinibus quique, quod verbis inverecundis aurium publicarum reverentiam incestant, granditer sibi videntur facetiari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION