라틴어 문장 검색

nam praestat ex vulnere postea subolem repullescentem vellere quam nodosam et scabram plagam relinquere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 4:6)
Fraxinus, quia capris et ovibus gratissima est, nec inutilis bubus, locis asperis et montosis, quibus minus laetatur ulmus, recte seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:2)
neglecta compluribus annis non ut vinea deficit, eoque ipso tempore aliquid etiam interim patrifamilias praestat, et cum adhibita cultura est, uno anno emendatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 2:3)
Iulias frigidioribus locis idem praestari:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:6)
Luciferi primo cum sidere frigida rura Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, Et ros in tenera pecori gratissimus herba, Inde, ubi quarta sitim caeli collegerit hora, Ad puteos, aut alta greges ad stagna perducamus, medioque die, ut idem, ad vallem, Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus Ingentes tendit ramos, aut sicubi nigrum, Ilicibus crebris sacra nemus accubat umbra.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 23:2)
At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur-, et sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur, effodiantquelumbricos, atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 7:1)
Cytisi folia semina-que maxime probantur, et sunt huic generi gratissima:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 2:1)
Eiusque generis anser praecipue rusticis gratus est, quod nec maximam curam poscit, et solertiorem custodiam quam canis praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 1:2)
Attamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ovibus lanam, semel demetere, sed bis anno, vere et autumno vellere licet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 3:3)
Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, necnon et hordeum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 6:3)
Studiosis quoque literarum gratiora sunt ista in otio legentibus, quam negotiosis agricolis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 5:2)
Nam diebus requies danda est, et infundendi sunt grati apibus liquores, quibus intra clausum alantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 3:3)
accitur centurio Clemens et si alii bonis artibus grati in vulgus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장8)
primum extruendo tumulo caespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장2)
Quanto violentior cetero mari Oceanus et truculentia caeli praestat Germania, tantum illa clades novitate et magnitudine excessit, hostilibus circum litoribus aut ita vasto et profundo ut credatur novissimum ac sine terris mare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION