라틴어 문장 검색

nam ad Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis et non Quinctio et Romanis id datum esset, miserunt et comitiis proximis Boeotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem quendam, quam quod praefectus Boeotorum apud regem militantium fuisset, fecerunt praeteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 335:2)
cum fateri potius praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi Aetolos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 262:1)
praeteritorum commemorationi subiecit, proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 557:1)
sed praeteritorum, quae magis reprehendi quam corrigi possint, oblitum se non facturum, ut insultet adversis rebus eorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 344:1)
quattuor soli praeteriti sunt, nemo curuli usus honore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 343:2)
oblivio deorum capiat pectora vestra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 582:2)
multa et dissimulare et oblivisci et pati praeterita senatum posse, et credere etiam Demetrio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 564:1)
nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum qui fecisset saevires, nec adeo vilis tibi vita esset nostra ut nec praeterito periculo meo movereris neque futuro, si insidiantibus sit impune.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 100:1)
retinuit quosdam Lepidus a collega praeteritos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 594:4)
et alia eodem auxilia Romanis ex omnibus undique Graeciae populis convenerunt, quorum pleraque - adeo parva erant - in oblivionem adducta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 598:3)
ita praeteritis silentio obliteratis in futurum tamen consultum ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti aestimationem magistratus Romanus haberet neve cogeret vicensimas vendere Hispanos, quanti ipse vellet, et ne praefecti in oppida sua ad pecunias cogendas imponerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 26:1)
itaque cum arbitri communium parietum sumuntur, non aestimant eos quanti facti fuerint, sed cum ex tabulis inveniunt eorum locationes, pretia praeteritorum annorum singulorum deducunt octogesimas et ita - ex reliqua summa parte reddi pro his parietibus - sententiam pronuntiant eos non posse plus quam annos LXXX durare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장29)
aut sic refert, ut videatur non de praeterito loqui, sed actum praeteriti temporis ponere et referre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5453)
centum aras posvit per praeteritum perfectum intulit, sacraverat per praeteritum plusquamperfectum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2009)
quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum, cum vero praeterito iunguntur, vim temporis sui amittunt et in praeteritum contendunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION