라틴어 문장 검색

ut praeceptum erat iurant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 607:1)
idem deinceps omnis exercitus in se quisque iurat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 506:3)
iuratis datur signum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 506:4)
di impetrabunt, per quos iuravere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 516:1)
nobis vero inquit Quinctius nihil dilectu opus est, cum, quo tempore P. Valerius ad recipiundum Capitolium arma plebi dedit, omnes in verba iuraverint conventuros se iussu consulis nec iniussu abituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 223:1)
nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 331:3)
is dictator C. Servilium Ahalam magistrum equitum dixit, iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in verba sua iuratos centuriaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 18:1)
exactae iam aetatis Camillus erat, comitiisque iurare parato in verba excusandae valetudini solita consensus populi restiterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 237:1)
procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 44:1)
nihil enim non per milites iuratos in consulis verba, quamvis perniciosum populo, si id liceret, ferri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 165:2)
propter dilectum acerbe actum et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine, adulescens ipse cuius relegatio patri obiciebatur venit in cubiculum tribuni strictoque gladio coegit eum in verba sua iurare se non perseveraturum in accusatione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha5)
dein iurare cogebant diro quodam carmine, in exsecrationem capitis familiaeque et stirpis composite, nisi isset in - proelium quo imperatores duxissent et si aut ipse ex acie fugisset aut si quem fugientem vidisset non extemplo occidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 557:1)
id primo quidam abnuentes iuraturos se obtruncati circa altaria sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 558:1)
si qua coniectura mentis divinae sit, nulli unquam exercitui fuisse infestiores quam qui nefando sacro mixta hominum pecudumque caede respersus, ancipiti deum irae devotus, hinc foederum cum Romanis ictorum testes deos, hinc iuris iurandi adversus foedera suscepti exsecrationes horrens, invitus iuraverit, oderit sacramentum, uno tempore deos cives hostes metuat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 577:1)
pariter iurati iniuratique fugiunt nec quemquam praeter hostes metuunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 604:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION