라틴어 문장 검색

sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 224)
i, Palaestrio, aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia duc adiutores tecum ad navim qui ferant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 723)
incerta vero caementa alia super alia sedentia inter seque imbricata non speciosam sed firmiorem quam reticulata praestant structuram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장4)
item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero, qui honores magistratusque gerundo praestare debent officia civibus, faciunda sunt vestibula regalia alta, atria et peristylia amplissima, silvae ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장6)
haec vero cum inducuntur, etsi non ab arte sunt posita, fulgentes colorum reddunt visus, et ideo quod pretiosa sunt, legibus excipiuntur, ut ab domino, non a redemptore repraesententur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장29)
Neque enim idcirco sunt pretiosa quod in tuas uenere diuitias, sed quoniam pretiosa uidebantur tuis ea diuitiis annumerare maluisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:22)
quem magnificis donis honoratum, Henrico imperatori Romanorum super omne aurum et argentum, super ostra et lapides pretiosos acceptum remisit, nihil dulcius et pretiosius videlicet in auro et argento, in ostro et lapidibus pretiosis arbitrans illi posse sufficere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 76:3)
Sarracenorum autem cohortibus sic atroci caede perterritis, et aliis ad mare fugam meditantibus, aliis ad pomaria, plurimis vero portam Ascalonis intrare quaerentibus, universi victores Christianorum diffusi sunt per tentoria gentilium, alii rapientes pretiosam purpuram, alii vestes et vasa [0561B] argentea plurimamque massam utriusque metalli pretiosioris, alii camelos, mulos, equos, dromedarios cum asinis fortissimis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION