라틴어 문장 검색

Adsciscor itaque inter duos illos fratres tertius contubernalis, haud ullo tempore tam benivolam fortunam expertus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:6)
Plane tenui specula solabar clades ultimas, quod ver in ipso ortu iam gemmulis floridis cuncta depingeret et iam purpureo nitore prata vestiret, et commodum dirupto spineo tegmine spirantes cinnameos odores promicarent rosae, quae me priori meo Lucio redderent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:3)
ibat tertius attollens palmam auro subtiliter foliatam necnon Mercuriale etiam caduceum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:5)
at ille statim, ut me conspexit prior,
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:5)
dies etiam tertius pari caerimoniarum ritu celebratus, et ientaculum religiosum et teletae legitima consummatio.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:9)
Et ecce post pauculum tempus inopinatis et usquequaque mirificis imperiis deum rursus interpellor, et cogor tertiam quoque teletam susceptare.
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:1)
et ut regnum revocet ad priorem statum,
(ARCHIPOETA, IX67)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLI, nativitatis autem Aelfredi regis tertio, Ceorl, Domnaniae comes, cum Domnaniis contra paganos pugnavit in loco, qui dicitur Uuicganbeorg, et Christiani victoriam habuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 3 6:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXI, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo tertio, exosae memoriae paganorum exercitus Orientales Anglos deserens et regnum Occidentalium Saxonum adiens, venit ad villam regiam, quae dicitur Raedigam, in meridiana Tamesis fluminis ripa sitam, in illa paga, quae dicitur Bearrocscire;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 35 38:1)
tertioque adventus sui ibidem die comites eorum cum magna illius parte in praedam equitaverunt, aliis vallum inter duo flumina Tamesen et Cynetan a dextrali parte eiusdem regiae villae facientibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 35 38:2)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXI, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo tertio, praefatus exercitus superius in Franciam perrexit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 62 65:1)
'Et erit novissimus error peior priore.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:7)
Secunda itaque cohors mense peracto, adveniente tertia, domum redibat, ut ibi duobus commoraretur mensibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 100 105:4)
tertiam autem eiusdem partem advenis ex omni gente ad eum advenientibus longe propeque positis et pecuniam ab illo exigentibus, etiam et non exigentibus, unicuique secundum propriam dignitatem, mirabili dispensatione laudabiliter et, sicut scriptum est 'Hilarem datorem diligit Deus,' hilariter impendebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 101 106:3)
tertiam scholae, quam ex multis suae propriae gentis nobilibus et etiam pueris ignobilibus studiosissime congregaverat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 102 107:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION