라틴어 문장 검색

Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere alvum, tum, si febris est, eam victus genere discutere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장8)
Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam venient, si prius eorum sedes breviter ostendero.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장3)
ubi levatus est dolor, in balineum ire, ibi multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput perfundi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장45)
Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balineo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fovendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장20)
Exercitatio primo levis, deinde maior adhibenda est, maximeque quae superiores partes moveat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장13)
cibis deinde calidis neque inflantibus, eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini austeri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장18)
Erasistratus primo tribus vini guttis aut quinis aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장21)
— Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde validiora, simulque frictione ad extremas partes id est crura brachiaque materiam evocare:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장5)
sed spuma prius ex tribus olei heminis coquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장13)
Ergo primo, nisi inbecillitas prohibet, abstinentia utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장354)
Prius de communibus dicam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장219)
Sed prius ungui ex cerussa pusulae debent, tum hoc inlini.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장379)
deinde per caput prius calida, deinde egelida perfundi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장127)
Iisdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장168)
Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장82)

SEARCH

MENU NAVIGATION