라틴어 문장 검색

Quod si in summa parte id vitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장3)
Acetum quoque ex scilla retentum ore satis adversus haec ulcera proficit, item ex aceto cocto sali, sicut supra (2) demonstratum est, rursus mixtum acetum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장12)
Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장17)
Si vetustior iam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix in mulso cocta, deinde contrita.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장101)
Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam vehementer adurentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장143)
Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit, et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu quam medicamento credo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM22)
Siccis locis ut in naribus inlita spuma argenti satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장25)
Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione tormenti habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장2)
Idque non solum ubi intestinum vel omentum vel utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장45)
Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli (V.26.2). Latius intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quod dubia spes certa desperatione sit potior:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장3)
Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed utriusque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장17)
Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장19)
Quod si parum proficit, adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장114)
ea plus pondere nocent, quo vesicam urguendo vulnus inritant, quam calore proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장123)
quod in id, ne fistula relinquatur, praecipue proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장141)

SEARCH

MENU NAVIGATION