라틴어 문장 검색

Aeolis interea tantorum ignara malorum dinumerat noctes, et iam, quas induat ille festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille, ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 64:1)
Falso tibi me promittere noli!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 73:8)
Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide stabit et auxilium promittet Achaia Troiae, quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, Aiacis stolidi Danais sollertia prosit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:8)
quae sibi promissae sensit rata signa rapinae innixusque hastae pressos temone cruento impavidus conscendit equos Gradivus et ictu verberis increpuit pronusque per aera lapsus constitit in summo nemorosi colle Palati reddentemque suo non regia iura Quiriti abstulit Iliaden:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 93:2)
quem semel excepit, numquam Podalirius aegro promissam medicae non tulit artis opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 66)
Adest modus hominis vitam actionemque intellegendi qui aberravit atque rebus contradicit usque ad eas corrumpendas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 136:2)
Si est huiusmodi subiecti genus, quod in societate vult praevalere, normae tantum observabuntur cum eius necessitatibus non contradixerint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 262:6)
« Fidelis homo est credens promittenti Deo;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:10)
fidelis Deus est exhibens quod promisit homini ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:11)
Domini in Sina adorandi atque terrae promissae hereditatis accipiendae causa fides ad longum iter vocatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:4)
At si ita esset, si Deus in mundo agere nequiret, eius amor vere potens, vere realis non esset, atque ne verus quidem amor esset, qui illam promissam felicitatem adimplere valeret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:12)
nec enim caelo lex carnea fluxit, quam tu carne colis, sed Christo feta meamque spem paritura utero, quam spem, nisi numinis almum lumen et adventum Domini, quem viderat Abrae prima fides, nostrisque Pater promiserat olim perspiciendum oculis et legis voce probandum?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3119)
ecce, quem vates vetustis concinebant saeculis, quem prophetarum fideles paginae spoponderant, emicat promissus olim:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae9)
"hic ille rex est gentium populique rex Iudaici, promissus Abrahae patri eiusque in aevum semini."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae14)
sed facilis fidei via provocat omnipotentem credere qui bona non tantum praesentia donat, sed ventura etiam longisque intermina saeclis promittit, ne totus eam resolutus inane in nihilum pereamque brevem post luminis usum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 235)

SEARCH

MENU NAVIGATION