라틴어 문장 검색

nam apud maiores virorum fortium picta erant scuta, e contra inertium et tironum pura erant, unde est parmaque inglorius alba, id est non picta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7968)
Delira uidetur Picture facies meliorem poscere formam, Sed neque gemmarum radius splendore diescens, Nec nitor argenti, nec fulgure gracius aurum Excusare potest picture crimen adultum Quin pictura suo languens pallescat in auro:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:3)
at Diagoras cum Samothracam venisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint", "ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui naufragia fecerunt in marique perierunt". idemque, cum ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et perterriti dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantis quaesivitque num etiam in is navibus Diagoram vehi crederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 90:3)
Illic picture ridens lasciuia ludit, Scemate sub uario monstrans quid musica possit, Que sint uincla, quibus compaginet omnia nodis, Que species artis, que musica colligit horas, Distinguit menses, locat anni tempora, cogit Excursus, elementa ligat iungitque planetas, Astra mouet uariasque uices que musica nectit, Corporis humani partes mundumque minorem Ordinat et specie mundi melioris honorat, Vt sic pigmeus fraterculus esse gigantum Maiorisque minor mereatur ymagine pingi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION