라틴어 문장 검색

uenationes autem ludosque et cum collega et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque inpensarum solus gratiam caperet nec dissimularet collega eius Marcus Bibulus, euenisse sibi quod Polluci:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 10장 1:2)
M. Furium Camillum in L. Furio, qui contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum eventu pugnasset, non solum in praesentia moderatum irae esse, ne quid de collega secus populo aut senatui scriberet, sed cum revertisset, potissimum ex tribunis consularibus habuisse quem ex collegis optione ab senatu data socium sibi imperii deligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 473:1)
si quid in hac rogatione scriptum est quod per leges plebisve scita, hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit, derogavit, obrogavit, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 6:3)
Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditiones comprimendas, virum iam ab iuventa certaminibus plebeiis, quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissolvendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 21:2)
Octavio conlega, qui devinctus erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum delibutus, 'numquam,' inquit,' Octavi, conlegae tuo gratiam referes:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:2)
cum, adsidente collega, qui erat valetudinem et et plurimis medicamentis , multum se Curio ex more iactasset, nunquam, inquit, octavi, collegae tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie te istic muscae .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 276:2)
cum Q. Minucius utrique Italiam provinciam obtigisse diceret, communi animo consilioque se et collegam res gessisse, et C. Cornelius adiceret Boios adversus se transgredientes Padum, ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent, depopulante vicos eorum atque agros collega ad sua tuenda aversos esse,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 278:1)
nam principio et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres confandique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde ut rogationem novem tribuni promulgarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 2:3)
Praetor, etsi conlega consulis est, neque praetorem neque consulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus accepimus aut ante haec tempora servatum est et ut in Commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maior a minore conlega rogari iure non potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION