라틴어 문장 검색

Cives vero Christiani urbis Japhet, considerantes Sarracenos [0662A] praevalere, et custodes dromonis mortificasse, eamque rebus exspoliasse, subvenire in lancea, arcu et fundibulis properaverunt, quousque navis illa pergrandis excussa et retenta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:5)
Unde sine mora Japhet reversus, quingentis equitibus in lorica et galea contractis, peditibus vero ad sex millia, Ascalonem in ultione suorum proficisci voluit, et usque ad locum Palmarum, quia est terminus castello Beroart, quod duobus milliaribus distat a civitate Ascalone, profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 30:2)
et ideo Jerusalem cum domino patriarcha, ultione suorum dilata, reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 32:4)
Igitur Tankradus videns quia nihil hoc tempore proficeret, amotis castris Laodiceam et Antiochiam reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:5)
- Quomodo Tankrado victore Antiochiam reverso, filii principis occisi persecuti sint amicos Botheri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 45:3)
Dehinc post mortem Hugonis rex Baldewinus a Tabaria et terra Suet eodem anno, celebrato ibidem Natali Domini, Ptolemaidem reversus est anno regni sui octavo ut quiesceret a labore itineris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 48:1)
Hoc audito, rex subito paucis assumptis copiis, circiter quadraginta milites, ad resistendum Turcis properavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 48:3)
Jam quidem omnibus exploratis copiis et visis tentoriis, caute per devia et notas semitas ad societatem suorum reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 48:6)
- Quomodo rex contra tria millia Turcorum properans, conductum habuerit sacerdotis Christianorum Syrorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 53:3)
- Rex adeptus victoriam, praeda onustus Jerusalem revertitur, et loca regni sui visitans consolatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 59:2)
Haec fama tam crudelis in auribus regis jam de Tabaria Ptolemaidem reversi, ut innotuit, sexaginta viros armis et bello strenuos, navigio Japhet ad subveniendum civibus direxit, et ut eis nuntiarent, quomodo sine mora rex adunata manu eos subsequeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:3)
- Quod Boemundus de Italia cum exercitu reversus, Dyrrhachium, Graecorum urbem, obsederit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 77:3)
Imperator vero post hanc compositam pacem Constantinopolim reversus, omnibus per regnum suum transeundi viam sine ullo impedimento concessit, sicut Boemundo et cunctis primoribus Galliae et Italiae, illic tunc temporis praesentibus, jurejurando promisit et affirmavit quando confoederati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:5)
Capta autem civitate, rex, custodibus in ea ordinatis, Jerusalem reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 36:1)
Verum rex, comperto adventu et audacia eorum, flumen navigio tantum duarum navium transire properavit cum omni manu quam eduxerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION