라틴어 문장 검색

fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis avertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 137:2)
prima percontatio fuit, qua subactus iniuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 76:1)
his cum laetari Antiochum conveniens esset, si reducendi eius causa exercitum Aegyptum induxisset, quo specioso titulo ad omnis Asiae et Graeciae civitates legationibus recipiendis litterisque dimittendis usus erat, adeo est offensus ut multo acrius infestiusque adversus duos quam ante adversus unum pararet bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 116:1)
eos ipsos qui non illi amici, sed Eumeni infesti stimulent eum, pietatem constantiamque laudaturos, si fidem ad ultimum fratri praestitisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 216:1)
non estis vos illis infestiores, quam civitas est ipsa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 278:1)
infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresve aut legati gesserant in Macedonia bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 289:1)
Tibi infesta solist plus quam cuiquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 5108)
itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter infestum, machinationem ad capiendam urbem comparatam, periculum servitutis, vastitatem civitatis expectandam, procubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장26)
tum vero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit regnum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 474:1)
Quis enim e medio facile dixerit infestum esse, cui alter infestus est?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 5:1)
infesto volvebant pondere hoc est infesti ponderis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5101)
Infesta primum siti regio, tum quibusdam salmacidae infestiores, novissime quae iam ab invalidis et avide hauriebantur noxiae etiam dulces fuere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 8:1)
Nam et is infestus appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoque infestus dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION