라틴어 문장 검색

Infelix est Rutilius, quod qui illum damnaverunt causam dicent omnibus saeculis ?
(세네카, De Providentia, book 1 28:1)
Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt, quia se non potuere provehere ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:5)
In qua civitate erat Areos pagos, religiosissimum iudicium, in qua senatus populus- que senatu similis, coibat cotidie carnificum triste collegium et infelix curia tyrannis angustabatur !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:3)
dis- camus continentiam augere, luxuriam coercere, gloriam temperare, iracundiam lenire, paupertatem aequis oculis aspicere, frugalitatem colere, etiam si multos pudebit, eo plus desideriis naturalibus parvo parata remedia adhibere, spes effrenatas et animum in futura imminentem velut sub vinculis habere, id agere, ut divitias a nobis potius quam a fortuna petamus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:4)
Numquam me in voce bona mali pudebit auctoris.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 104:1)
fere enim ex his tristitia sequitur, si aut non successit aut successus pudet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 110:3)
Adice nunc, quod voluptas etiam ad vitam turpissimam venit, at virtus malam vitam non admittit, et infelices quidam non sine voluptate, immo ob ipsam voluptatem sunt, quod non eveniret, si virtuti se voluptas immiscuisset, qua virtus saepe caret, numquam indiget.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 33:1)
Gemite et infelicem linguam bonorum exercete convicio, hiate, commordete ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:3)
quid desperandum infelicibus ?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.19)
quod solemus, una infelices erimus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.23)
Necesse est timeam infelicem liberis domum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.33)
Infelicior sum quam si neutrum exorassem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.40)
Explicatur totus aduersus infelicem feminam tyrannicae crudelitatis apparatus et illa instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris scientiam proponuntur, uerberibus corpus abrumpitur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.10)
Infelices ancillarum greges laborant, ut adultera tenui ueste perspicua sit et nihil in corpore uxoris suae plus maritus quam quilibet alienus peregrinusque cognouerit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.24)
ipse suos artus lacero diuellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION