라틴어 문장 검색

Tum pudor incendit vires et conscia virtus, praecipitemque Daren ardens agit aequore toto, nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:16)
Ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat, obiciunt portas tamen et praecepta facessunt armatique cavis expectant turribus hostem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 2:12)
Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 18:10)
aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu, [et furiis agitatus amor et conscia virtus.] Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:26)
Aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu et furiis agitatus amor et conscia virtus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:14)
Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS27)
lam Fides et Pax et Honor Pudorque Priscus et neglecta redire Virtus Audet, adparetque beata pleno Copia cornu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 114)
nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem Pelidae stomachum cedere nescii nec cursus duplicis per mare Ulixei nec saevam Pelopis domum conamur, tenues grandia, dum pudor inbellisque lyrae Musa potens vetat laudes egregii Caesaris et tuas culpa deterere ingeni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 62)
Quis desiderio sit pudor aut modus tam cari capitis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 241)
cui Pudor et Iustitiae soror incorrupta Fides nudaque Veritas quando ullum inveniet parem?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 244)
Ne sit ancillae tibi amor pudori, Xanthia Phoceu:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 41)
o pudor!
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 512)
publica materies privati iuris erit, si non circa vilem patulumque moraberis orbem nec verbo verbum curabis reddere fidus interpres nec desilies imitator in artum, unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex, nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 5:3)
ne forte pudori sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:7)
sic ego, maioris fugiens opprobria culpae, frontis ad urbanae descendi praemia, quod si depositum laudas ob amici iussa pudorem, scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 94)

SEARCH

MENU NAVIGATION