라틴어 문장 검색

nam supra unus dixerat 'triste lupus stabulis, ma- turis frugibus imbres, arboribus venti, nobis Amaryllidis irae', item alter 'dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas'. ad cuius amatoris similitudinem pertinet 'aut metuet dulces':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1092)
quibus ideo coniungit puellam, ut ostendat plenam sectam Epicuream, quae nihil sine voluptate vult esse perfectum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 134)
in qua veste fera exercuit iram suam cruorisque ferae alicuius paulo ante occisae reliquit vestigia in pallio puellae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 2211)
in quem cum descendisset puella, media sui parte in feras mutata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 743)
nam per synaeresin dictum est, sicut supra "furtumque Promethei" pro 'Promethei+'. Tereus autem rex Thracum fuit, qui cum Atheniensibus tulisset auxilium ac Pan- dionis, Athenarum regis, filiam, Procnen nomine, duxisset uxorem et post aliquantum tempus ab ea rogaretur, ut sibi Philomelam sororem suam videndam accersiret, profectus Athenas dum adducit puellam, eam vitiavit in itinere et ei linguam, ne facinus indicaret, abscidit, inclusamque in stabulis reliquit, ementitus coniugi eam per- isse naufragio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 782)
pastorum musam apud Theocritum est una ecloga, quae appellatur φαρμακεύτρια, in qua inducitur mulier quaedam sacris quibusdam pervertens mentem amatoris, a quo spernebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 11)
prima enim eius pars conquestionem solam habet amatoris decepti, quem nu- bendo alteri antiqua sponsa fefellit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 13)
et bene ostendit amatorem tota nocte vigilasse, siquidem ortum luci- ferum primus aspexit et ad eum, quippe ad Veneris stellam, locutus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 142)
mopse novas incide faces quae solent praeire nubentes puellas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 291)
nam illud vulgare est, ideo spargi nuces, ut rapientibus pueris fiat strepitus, ne puellae vox virginitatem deponentis possit audiri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 299)
o digno coniuncta viro iam insultat puellae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 321)
cum matre legentem deest pronomen, et ideo vel huius vel puellae matrem intellegere possumus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 383)
Horatius "explosa Arbuscula dixit", idem "ut quondam Marsaeus, amator Ori- ginis ille, qui patrium mimae donat fundumque laremque".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 63)
saltus habuere puellae n. naidas nymphas simpliciter accipiamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 95)
namque nutrix Myrrhae dixit Ci- nyrae, esse quandam puellam, quae eius amore flagraret et concubitum nocte in tenebris propter verecundiam expeteret virginalem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 187)

SEARCH

MENU NAVIGATION