라틴어 문장 검색

et cum institissent fugientibus victores, ad duodecim milia hostium sunt caesa, capti quingenti quadraginta, omnes ferme equites, et signa militaria capta centum triginta quattuor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 10:2)
sub hoc sacramento sex et triginta annos militavi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 211:1)
Baebius Tamphilus triginta naves quinqueremes facere iussus et ex navalibus veteres deducere si quae utiles essent, et scribere navales socios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 227:1)
itaque placere senatui ad eum exercitum quem haberet tumultuariorum militum ad duodecim milia et quadringentos equites scriberet, quibus oram maritimam provinciae, qua vergeret in Graeciam, tueri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 259:1)
Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentes dies prope triginta vastandis agris Laconum absumpsit, debilitatisque ac prope fractis tyranni viribus domum rediit, aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano et, quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 350:1)
mille pedites Alexameno dati sunt et triginta delecti ex iuventute equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 412:1)
inde procul in Maliaco sinu duo milia peditum Thoas et ducentos equites, onerarias leves ad triginta habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 446:1)
cuius ea sors esset, quattuor milia peditum civium Romanorum et trecenti equites, sex milia socium Latini nominis cum quadringentis equitibus sunt decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 486:1)
haec vicit sententia, imperatoremque regem appellandum censuerunt et triginta principes, cum quibus si qua vellet consultaret, delegerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 535:1)
C. Livius praetor, cui classis evenerat, triginta navibus paratis traicere in Graeciam primo quoque tempore iussus, et ab Atilio naves accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 25:1)
quid, si Antiati Valerio credamus sexaginta milia militum fuisse in regio exercitu scribenti, quadraginta inde milia cecidisse, supra quinque milia capta cum signis militaribus ducentis triginta?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 243:1)
argenti bigati prae se tulit centum triginta milia et extra numeratum duodecim milia pondo argenti, auri pondo centum viginti septem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 264:1)
ex victoribus mille quadringentos octoginta quattuor cecidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 431:2)
argenti transtulit duodecim milia pondo, bigati argenti centum triginta, auri centum viginti septem pondo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 435:1)
iam ferme triginta in fronte erant, quibus ut aequaret laevum cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, iussis qui sequebantur adversus dextrum cornu prope terram proras derigere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 493:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION