라틴어 문장 검색

Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum et prociderunt ex adverso eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장34)
Et turres ligneae super eos firmae, protectae super singulas bestias, praecinctae super eas machinis, et super singulas viri virtutis quattuor, qui pugnabant desuper, et Indus eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장37)
" Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장41)
Et super haec quinque milia siclorum argenti, quanta accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haec remittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장42)
Et scripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: " Constituo tibi summum sacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de amicis regis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장57)
et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri et quattuor fratribus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장28)
quae omnia ab Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장23)
Cum autem admonuisset eos et de auxiliis, quae facta sunt erga parentes, et de illo sub Sennacherib, ut centum octoginta quinque milia perierunt,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장19)
et de illo in Babilonia, in proelio quod eis adversus Galatas fuit, ut omnes ad rem venerunt, octo milia cum quattuor milibus Macedonum ?Macedonibus haesitantibus, ipsi octo milia peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum de caelo et beneficia plurima consecuti sunt C;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장20)
quibus verbis cum eos constantes effecisset et paratos pro legibus et patria mori, in quattuor quasdam partes exercitum divisit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장21)
Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis praestantes;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장29)
Qui autem cum Maccabaeo erant laetantes obsederunt munitionem diebus quattuor.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장33)
Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장5)
Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque milia viri et equites quingenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장10)
Egressus autem ad Carnion et Atergation interfecit viginti quinque milia corporum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION