라틴어 문장 검색

Post hoc unum diem secundum ordinationem Caesaris quinto quoque incipiente anno intercalari iussit, et omnem hunc ordinem aereae tabulae ad aeternam custodiam incisione mandavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 15:1)
Die quidem hic, inquit, intercalaris, antequam quintus annus incipiat, inserendus cum Aegypti matris artium ratione consentit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 1:2)
Hinc aliis quintus a Kalendis dies aliis septimus Nonas facit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:4)
Sunt praeterea feriae propriae familiarum, ut familiae Claudiae vel Aemiliae seu Iuliae sive Corneliae, et si quas ferias proprias quaeque familia ex usu domesticae celebritatis observat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 7:1)
Horum causam Gellius Annalium libro quinto decimo et Cassius Hemina Historiarum libro secundo referunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 21:3)
sed nos nihil super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius Annalium quinto cladem illam vastissimam pugnae Cannensis factam refert ante diem quartum Nonas Sextiles.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 26:3)
Vultis aliqua et filiae eius Iuliae dicta referamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 1:1)
Non defuit patrocinio suo Iulia his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:4)
Adverterant in se populum in spectaculo gladiatorum Livia et Iulia comitatus dissimilitudine, quippe cingentibus Liviam gravibus viris, haec iuventutis et quidem luxuriosae grege circumsidebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 6:2)
Eadem Iulia mature habere coeperat canos, quos legere secrete solebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 7:1)
Item cum gravem amicum audisset Iulia suadentem melius facturam si se conposuisset ad exemplar paternae frugalitatis, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 8:1)
Inde Varro Divinarum libro quinto dicit aras primum asas dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus eas teneri:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 8:1)
Varro etiam in libro quinto decimo Rerum divinarum ita refert, quod pontifex in sacris quibusdam vitulari soleat, quod Graeci παιανίζειν vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 11:3)
Cuius rei hoc argumentum profert, quod postridie Nonas Iulias re bene gesta, cum pridie populus a Tuscis in fugam versus sit (unde Populifugia vocantur) post victoriam certis sacrificiis fiat vitulatio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 14:2)
Nam repperi in libro quinto Rerum reconditarum Sammonici Sereni utrumque carmen, quod ille se in cuiusdam Furii vetustissimo libro repperisse professus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION