라틴어 문장 검색

Cui vero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat, neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:8)
Morbus quoque comitialis post annum quintum et vicesimum ortus aegre curatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 29:1)
Morbus intestini tenuioris, nisi resolutus est intra septimum diem, occidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 35:1)
Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 6:3)
Nam potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto, aut quinto;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 7:2)
ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et vicesimo daretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 11:3)
Est etiam apud Hippocratem, ei, quem septimus dies liberaturus sit, quartum esse gravissimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 14:2)
quinto, post horrorem vomitum elicere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 2:2)
sic enim fore, ne septimo die febris accedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 2:5)
nec vinum, nisi post accessionem diei septimi, bibat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 2:10)
septimo die balneo frigus praevenire;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 2:3)
Quo minus etiam curatio probari Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam alvum, deinde abstinendum in septimum diem dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 3:3)
ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur). Fereque id posse inter principia corpus pati debet, quum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno duodevicesimo ad annum quintum et tricesimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 8:4)
eadem acria quarto aut quinto die sumere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 13:7)
Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro supervenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION