라틴어 문장 검색

et hoc post Dei Filii thalamos, post oscula fratruelis et sponsi illa, de qua quondam sermo propheticus concinebat:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:7)
Cave ne domum exeas, ne velis videre filias regionis alienae, quamvis fratres habeas patriarchas et Israhel parente laeteris:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:10)
"Post hoc concilium solvitur et unaquaeque decuria cum suo parente pergit ad mensas, quibus per singulas ebdomadas vicissim ministrant."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:88)
"Taceo, quod usque ad tricesimum annum ignobilis parentum paupertate contentus est:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:187)
David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigente non poterat cale-fieri Quaeritur itaque puella de universis finibus Israhel Abisag Somanitis, quae cum rege dormiret et senile corpus calefaceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:2)
Praeceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus rogatus a me, ut exponeret, quid sibi vellet in Luca sabbatum δευτερόπρωτον, id est
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:7)
Certe filiam a parente non divido nec dico illud de evangelio:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 2:8)
Grande praemium parentis obliti:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:9)
"An vereris, ne proles Furiana deficiat et ex te parens tuus non habeat pusionem, qui reptet in pectore et cervices eius stercore linat?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:5)
"Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo - numquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiae - sed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias adfinium ac pium parentis errorem intellegeres, cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo dicens aliquid cum apostolo:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:34)
Superducit mater filiis non vitricum, sed hostem, non parentem, sed tyrannum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:11)
Moris quondam fuit, ut super cadavera defunctorum in contione pro rostris laudes liberi dicerent et instar lugubrium carminum ad fletus et gemitus audientium pectora concitarent:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:13)
Qui per Osee quondam tibi rigidus minabatur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:17)
Bessorum feritas et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce crucis fregerunt melos et totius mundi una vox Christus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:13)
Nunc nobis per aliam semitam ad eundem locum perveniendum est, ne videamur praeterita et obsoleta quondam calcare vestigia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION