라틴어 문장 검색

ut pervium in totum navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus intervalla fecit, qua procurrere speculatoriae naves in hostem ac tuto recipi possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 115:1)
his raptim pro tempore instructis mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 116:1)
speculatoriae naves ac levia alia navigia, quae sub constratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 123:1)
hoc maxime modo lacerati primi quidem ordinis pontes, et vix transiliendi in secundum ordinem navium spatium propugnatoribus datum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 128:1)
postea, cum et muri pars strata ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam perventum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendae urbis miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 179:1)
lassitudini militum pepercit, quod raptim ductum agmen erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 218:2)
celerem enim paenitentiam, sed eandem seram atque inutilem sequi, cum praecipitata raptim consilia neque revocari neque in integrum restitui possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 368:1)
saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit pavidumque regem in equum subiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 424:1)
ita raptim educti, cum universi sescentorum aegre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum numero, armis animisque praestantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 478:1)
quod ubi advenit, et ipsis imperatum ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent binis ternisve summum ex manipulis aquandi causa missis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 484:1)
inde obvias urbes raptim peragravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 148:2)
haec raptim intra paucos dies ab Aetolis gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 158:1)
deinde, ubi Carystus praesidio a Chalcide raptim misso firma visa est, ad Eretriam accesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 186:2)
ibi raptim principibus coniurationis comprehensis fuga servorum ex oppido facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 345:1)
ipse raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus super flumen instruit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 179:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION