라틴어 문장 검색

Fidi scelerum suetique ministri, Effractos circum tumulos ac busta vagati, Conspexere procul praerupta in caute sedentem, Qua iuga devexus Pharsalica porrigit Aemus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:36)
820 Postquam castra duces, pugnae iam mente propinqui, Imposuere iugis, admotaque cominus arma, Parque suum videri dei, capere omnia Caesar Moenia Graiorum spernit, Martemque secundum Iam nisi de genero fatis debere recusat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권30)
Inde ratis trepidum, ventis et fluctibus impar, Flumineis vix tuta vadis, evexit in altum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:16)
En ratis, ad vestros quae tendit carbasa portus, Quid ferat ignoras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:24)
Quid, quod iacet insula ponto, Caesar eget ratibus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:7)
Saepe labor moestus curarum odiumque futuri Proiecit fessos incerti pectoris aestus, Rectoremque ratis de cunctis consulit astris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:35)
Quidquid descendit ab arbore summa Arctophylax, propiorque mari Cynosura feretur, In Syriae portus tendit ratis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:45)
illa quoque perge sinistra, Trans Pharon, in medio tanget ratis aequore Syrtes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:47)
parvisque Celendris, Qua portu mittitque rates recipitque Selinus, In Procerum coetu tandem moesta ora resolvit Vocibus his Magnus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:28)
sed non, ubi terra tumebit, Aspera conscendet montis iuga;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:25)
Tunc Cilicum liquere solum, Cyproque citatas Immisere rates, nullas cui praetulit aras Undae diva memor Paphiae, si numina nasci Credimus, aut quemquam fas est coepisse deorum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:1)
Magnoque patere Fingens regna Phari, celsae de puppe carinae In parvam iubet ire ratem, litusque malignum Incusat, bimaremque vadis frangentibus aestum, Qui vetet externas terris advertere classes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:20)
Saecula Romanos numquam tacitura labores Attendunt, aevumque sequens speculatur ab omni Orbe ratem, Phariamque fidem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:50)
Si tota est Herculis Oete, Et iuga tota vacant Bromio Nyseia, quare Unus in Aegypto Magno lapis Omnia Lagi Arva tenere potest, si nullo cespite nomen Haeserit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:49)
Quis ratibus tantis fugientia crederet ire Agmina?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION