라틴어 문장 검색

habet enim, ut Cicero dicit, sedem in aliqua et turpitudine, quae cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentes recidunt, stultitia vocatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 117:1)
haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis, detractis, mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, pacisculum, et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, acidum, et , cum fur esset, tollium dictos invenio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 162:1)
fiunt et adiecta et detracta aspiratione et divisis coniunctisque verbis similiter saepius frigida, aliquando tamen recipienda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 164:1)
cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnes orationis virtutes complexa sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 213:3)
infinitum est enumerare, ut Cottae detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit, Cornelium ipsa confessionis fiducia eripuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 254:6)
interim tamen et hoc mutabitur, si leviora illa palam falsa erunt, gravissimi defensio difficilior, ut detracta prius accusatoribus fide aggrediamur ultimum, iam iudicibus omnia vana esse credentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 17:2)
at haec tam timida defensio detrahit auctoritatem illi, qua recte dicebamus occisum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 42:3)
eoque satius est omni se antenctae vitae abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 104:3)
ordo quoque rerum aut adfert aut detrahit fidem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 127:1)
quanquam plurimis id tropis accidit, ut intersit, quid de quoque dicatur, quia quod dicitur alibi verum est Et laudis adsimulatione detrahere et vituperationis laudare concessum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 274:1)
non enim recidere ea nec polire possumus, quo coagmentata se magis iungant, sed utendum iis, qualia sunt, eligendaeque sedes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 282:2)
quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 50:1)
qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 50:4)
motus est in his orationis atque actus, quibus detractis iacet et velut agitante corpus spiritu caret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 51:2)
detractum est enim, quis diceret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 84:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION