라틴어 문장 검색

praeterea multa scelera ab iis fieri qui praesidii causa ab iis reciperentur.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:4)
Quorum responsis ultro citroque acceptis et redditis cum ad nostros se reciperent qui extra oppidum fuissent illi praesidio insecuti ex Bursavone legatos iugularunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:6)
Potestate data cum inde esset profectus, praesidio comparato, cum bene magnam manum fecisset et nocturno tempore per fallaciam in oppidum esset receptus, iugulationem magnam facit principibusque qui sibi contrarii fuissent interfectis oppidum in suam potestatem recepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:12)
Ita metu peterriti, cum in fuga essent multis amissis in castra se recipiunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:14)
Ita castris motis Ucubim Pompeius praesidium quod reliquit, iussit incendere, ut deusto oppido in castra maiora se reciperent.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:7)
in oppidum sunt redacti.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:10)
rursus Hispalim oppidum denuo noctu per murum recipitur.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:6)
Nonnullique ea pugna scaphas quae ad litus fuerant occupant, item complures nando ad naves quae in salo fuerunt, se recipiunt, ancoris sublatis pelagus remis petere coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 40:10)
Dum haec ad Mundam geruntur et Ursaonem, Caesar ad Hispalim cum Gadibus se recepisset, insequenti die contione advocata:
(카이사르, 히스파니아 전기 42:1)
ex aedificiis autem per foramina in proxima aedificia arietes immittuntur, quantumque aut ruinis deicitur aut per vim recipitur loci, in tantum munitiones proferuntur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:5)
Pompeium se ex fuga eodem recepisse;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 3:7)
namque eum interclusum tempestatibus propter anni tempus recipere transmarina auxilia non posse.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 3:11)
Hoc ne sibi saepius accidere posset, omni ratione Caesar contendendum existimavit ut insulam molemque ad insulam pertinentem in suam redigeret potestatem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:1)
Iamque eos qui praesidio eum locum tenebant tormentis ex navibus sagittisque depulerat atque in oppidum redegerat et cohortium trium instar in terram euerat — non enim pluris consistere angustiae loci patiebantur —;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:5)
postquam universos cedere animadvertit, in suum navigium se recepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION