라틴어 문장 검색

Fuit enim regnante iam Graecia, nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 3:3)
Ut enim, inquit, nemo dicit in regia regem ipsum quasi productum esse ad dignitatem (id est enim προηγμένον), sed eos, qui in aliquo honore sunt, quorum ordo proxime accedit, ut secundus sit, ad regium principatum, sic in vita non ea, quae primo loco sunt, sed ea, quae secundum locum optinent, προηγμένα, id est producta, nominentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 68:1)
Atqui et nostrorum augurum et Etruscorum haruspicum disciplinam P. Scipione C. Figulo consulibus res ipsa probavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:3)
quod re in summa summum esse arbitror periclum, matres coinquinari regias, contaminari stirpem, admisceri genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 69:4)
quem ut detraxit, ipse induit (erat autem regius pastor), tum in concilium se pastorum recepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 47:3)
Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare adflictos, dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 31:4)
Quid L. Bruto, qui hunc populum dominatu regio liberavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:9)
neque vero longe ab eo C. Iuli caput hospitis Etrusci scelere proditum cum L. Iuli fratris capite iacuit, ut ille, qui haec non vidit, et vixisse cum re publica pariter et cum illa simul exstinctus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 10:2)
Quo autem modo adsequi poterat Lacedaemo illa tum, cum praestare putabatur disciplina rei publicae, ut bonis uteretur iustisque regibus, cum esset habendus rex, quicumque genere regio natus esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:6)
Sed si unum ac simplex probandum sit, regium probem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 90:5)
tu non vides unius inportunitate et superbia Tarquinii nomen huic populo in odium venisse regium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 102:5)
Sed huius regiae prima et certissima est illa mutatio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:3)
est enim quasi regium, id est patrium consilium populo bene consulentium principum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:6)
Quod ita cum sit, ex tribus primis generibus longe praestat mea sententia regium, regio autem ipsi praestabit id, quod erit aequatum et temperatum ex tribus optimis rerum publicarum modis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 114:1)
nam e barbaris quidem ipsis nulli erant antea maritumi praeter Etruscos et Poenos, alteri mercandi causa, latrocinandi alteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION