라틴어 문장 검색

Nam Theron rex Hispaniae citerioris cum ad expugnandum Herculis templum ageretur furore instructus exercitu navium, Gaditani ex adverso venerunt provecti navibus longis, commissoque praelio adhuc aequo Marte consistente pugna subito in fugam versae sunt regiae naves, simulque inproviso igne correptae conflagraverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:2)
in convivio vero Didonis, quod tantum regium constat, non etiam sacrum, fuisse, apud humanam mensam in triclinio, non in templo, quia non erat religiosa sed usurpata libatio, solam fecit libasse reginam, in cuius persona nulla observationis necessitas et multa ad usurpandum in potestate permissio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:2)
Sic nimirum M. Cato senatorem non ignobilem Caecilium spatiatorem et Fescenninum vocat, eumque staticulos dare his verbis ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 9:1)
Sed nec servos Latini, et maxime stabulo regio curantes atque ideo quid foederis cum Troianis Latinus icerit ex muneribus equorum et currus iugalis non ignorantes, bellum generis domini oportebat inferre.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 2:3)
Donata est regia Lagi;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:39)
Quamquam non ulli plus regia, Magne, vacabit Saevitia stimulante Venus, titulisque virorum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:50)
Quippe, fides si pura foret, si regia Magno Sceptrorum auctori vera pietate pateret, Venturum tota Pharium cum classe tyrannum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:22)
Tunc stringere ferrum Regia monstra parant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:47)
plus regia Nili Contulit in leges, et Parthi militis arcus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:40)
Ibi satelles regius ei obviam venit, Pompeii caput offerens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권51)
Aderat maturus uterque, Et districta epulis ad cunctas aula patebat Insidias, poteratque cruor per regia fundi Pocula Caesareus, mensaeque incumbere cervix.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:74)
Nec tota vacabat Regia compresso;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:3)
missusque satelles Regius, ut saevos absentia voce tyranni Corriperet famulos, quo bellum auctore moverent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:17)
Nec non et ratibus tentatur regia, qua se Protulit in medios audaci margine fluctus Luxuriosa domus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:27)
Non ipse tyrannus Sufficit in poenas, non omnis regia Lagi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION