라틴어 문장 검색

Iterumque conventus mense Iulio apud Ingilunheim palatium habitus et exercitus de Italia in Pannoniam propter Liudewiti rebellionem missus, qui rebus parum prospere gestis infecto pene negotio regressus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 253:1)
At Liudewitus occasionem nanctus cum valida manu Decembrio mense Dalmatiam ingressus, ferro et igni cuncta devastat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 256:2)
Mense Ianuario conventus ibidem habitus, in quo de Liudewiti defectione deliberatum est, ut tres exercitus simul ex tribus partibus ad devastandam eius regionem atque ipsius audaciam coercendam mitterentur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 260:2)
Conventus mense Febr.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 267:2)
Iterumque conventus mense Maio Noviomagi habendus condictus est comitesque, qui illuc venirent, deputati.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 267:5)
Medio mense Octobrio conventus generalis apud Theodonis villam magna populi Francorum frequentia celebratur, in quo domnus Hlotharius, primogenitus domni imperatoris Hludowici, Irmingardam Hugonis comitis filiam solemni more duxit uxorem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 271:1)
Quod tamen in eo conventu, quem eodem anno mense Augusto Attiniaci habuit, in praesentia totius populi sui peregit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 278:2)
Mense Maio conventus in eodem loco habitus, in quo non universi Franciae primores, sed de orientali Francia atque Saxonia, Baioaria, Alamannia atque Alamanniae contermina Burgundia et regionibus Rheno adiacentibus adesse iussi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 285:2)
inde Papiam regressus mense Iunio ad imperatorem venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 287:2)
In eodem conventu tempus et locus alterius conventus habendi condictus est, November videlicet mensis et Compendium palatium;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 289:1)
Hoc anno prodigia quaedam extitisse narrantur, in quibus praecipua fuerunt in Aquense palatio terrae motus et in territorio Tullense iuxta villam Commerciacum puella quaedam annorum fere XII ab omni cibo per decem menses abstinens.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:1)
Qui cum vix quinque menses eodem honore potiretur, correptus febre decessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 301:2)
ac peracta venatione Aquasgrani rediens generalem populi sui conventum more sollempni mense Augusto habuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 308:2)
In quo conventu inter ceteras legationes, quae de diversis partibus venerunt, etiam et filiorum Godefridi de Nordmannia legatos audivit ac pacem, quam idem sibi dari petebant, cum eis in marca eorum mense Octobrio confirmari iussit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 308:3)
, circa Novembris mensis initium peracto ieiunio escam sumere ac more caeterorum mortalium manducando vivere coepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 309:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION