라틴어 문장 검색

aut enim nimio timore aliquis minus, aut aviditate nimia plus quam debet adsumit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장6)
aut cum inusitatos aut inutiles cibos aliquis adsumpsit, aliquidve simile incidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장12)
deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam eius attendere, et si cibi minus aliquis quam debet adsumpsit, adicere, sed paulatim, ne, si corpus insuetum subita multitudine oneraverit, concoctionem impediat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장22)
Si vero plus iusto qui adsumere solitus est, abstinere uno die, deinde ab exiguo cibo incipere, cotidie adicere, donec ad iustum modum perveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장23)
Atque in ipso solio recte cibi aliquid adsumitur, aut si sine hoc frictio fuit, post eam protinus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장30)
Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장56)
Vinum adsumi debet leve, austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장63)
Utile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto vel plantaginem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장75)
paulum cibi adsumat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장34)
post haec cenet, interpositisque tribus aut quattuor diebus uno aut altero acria adsumat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장38)
Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et vinum bibere Graecum salsum, ut resolutio ventris maneat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장14)
Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus vel porri vel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장63)
Si postero die dolor remanet, alvum ducere, sternumenta evocare, nihil adsumere nisi aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장22)
At si aeque tenuis 40 die pituita est, vel nares aeque clausae videntur, adsumendum est vinum Aminaeum austerum, dein rursus biduo aqua;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장22)
postero die surgere, abstinere a potione, aut si res coegerit, non ultra heminam aquae adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION