라틴어 문장 검색

o quantus uret tum Dryadas calor!
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:10)
felicior illa perustae pars Libyae, nimio quae se munita calore defendit tantique vacat secura tyranni.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:89)
tenebris si caeca repressit nox iter, aut spelaea subit metuenda ferarum aut pastorali iacuit sub culmine fultus cervicem clipeo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:134)
Hoc monitu pariter nascentia bella repressit et bello quaesivit opes legitque precantes auxilio mensus numerum, qui congruus esset nec gravis Italiae formidandusve regenti.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:151)
haud equidem inmerito tanta virtute repressas Enceladi fauces obriguisse reor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam16)
consuluit natura sibi, ne tota lateret, admisitque oculos, quo vetat ire calor:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus17)
quoque die Titana canis flagrantior armat et rapit umores madidos venasque calore compescit radiisque potentibus aestuat axis, Nilo bruma venit, contraria tempora mundo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus14)
Quis calor infudit geminis alterna metallis foedera?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete22)
quid calor obsistit forti?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:16)
neu flantibus Austris neu pluviis cedas, neu defensura calorem aurea summoveant rapidos umbracula soles.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:193)
tunc et pestiferi pacatum flumen Averni innocuae transistis, aves, flatumque repressit Amsanctus:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:191)
sic fluctibus auri expleri calor ille nequit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:81)
quae non posteritas, quae non mirabitur aetas tanti consilium vulgi potuisse taceri aut facinus tam grande tegi mentisque calorem non sermone viae, non inter pocula rumpi?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:168)
ipsum te caperet letoque, Alarice, dedisset, ni calor incauti male festinatus Alani dispositum turbasset opus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:91)
stupuere severi Parthorum proceres, et plebs pharetrata videndi flagravit studio, defixaeque hospite pulchro Persides arcanum suspiravere calorem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION