라틴어 문장 검색

iam pluribus sermonibus modo familiaritate iuvenili Nero et rursus adductus, quasi seria consociaret, tracto in longum convictu, prosequitur abeuntem, artius oculis et pectori haerens, sive explenda simulatione, seu periturae matris supremus aspectus quamvis ferum animum retinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장11)
verum Acerronia, imprudentia dum se Agrippinam esse utque subveniretur matri principis clamitat, contis et remis et quae fors obtulerat navalibus telis conficitur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장7)
vix artibus honestis pudor retinetur, nedum inter certamina vitiorum pudicitia aut modestia aut quicquam probi moris reservaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장7)
Nero probata Strabonis sententia se nihilo minus subvenire sociis et usurpata concedere scripsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 18장5)
accepitque cum honore, nec quicquam urbi detractum quo promptius obsequium integri retinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장9)
veterani Tarentum et Antium adscripti non tamen infrequentiae locorum subvenere, dilapsis pluribus in provincias in quibus stipendia expleverant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 27장3)
in qua neque A. Didius legatus, ut memoravi, nisi parta retinuerat, et successor Veranius modicis excursibus Siluras populatus, quin ultra bellum proferret, morte prohibitus est, magna, dum vixit, severitatis fama, supremis testamenti verbis ambitionis manifestus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장2)
Ac primum legio gradu immota et angustias loci pro munimento retinens, postquam in propius suggressos hostis certo iactu tela exhauserat, velut cuneo erupit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장1)
quae quidem, ut omnia mortalia, infra tuam magnitudinem iacet, sed mihi incumbit, mihi subveniendum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장3)
solum incolumitati principis adversus insidiantem matrem subvenisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장6)
id in summa fortuna aequius quod validius, et sua retinere privatae domus, de alienis certare regiam laudem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장11)
aequitate quam sanguine, causa quam armis retinere parta maioribus malueram.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장7)
an melius hibernavisse in extrema Cappadocia, raptim erectis tuguriis, quam in sede regni modo retenti?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장5)
qua tamen retineri castra et eludi Parthus tractu belli poterat, si Paeto aut in suis aut in alienis consiliis constantia fuisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장2)
se fidem interim, donec vita suppeditet, retenturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 11장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION