라틴어 문장 검색

Non tamen hi beneficium reo dederunt, quamvis profuerint, quia, quo missum sit telum, non quo pervenerit, quaeritur, et beneficium ab iniuria distinguit non eventus sed animus.
(세네카, 행복론, Liber VI 37:2)
Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus aut reus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 93:1)
etiam damnato reo oratori constat eloquentiae officium, si omni vi usus est ;
(세네카, 행복론, Liber VII 75:4)
Ausus est enim et pupillus adhuc et praetextatus iudicibus reos commendare et gratiam suam foro interponere tam efficaciter quidem, ut quaedam iudicia constet ab illo rapta.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 28:2)
Ille reus quot dies abstulit ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 39:3)
" Vitam," inquit, " tibi, Cinna, iterum do, prius hosti, nunc insidiatori ac parricidae.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 61:2)
Tarium, qui filium deprensum in parricidii consilio damnavit causa cognita, nemo non suspexit, quod contentus exilio et exilio delicato Massiliae parricidam continuit et annua illi praestitit, quanta praestare integro solebat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 91:1)
haec liberalitas effecit, ut, in qua civitate numquam deest patronus peioribus, nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset, quem is pater damnare potuisset, qui odisse non poterat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 91:2)
itaque parricidae cum lege coeperunt, et illis facinus poena monstravit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 135:5)
Videbis caedes ac venena et reorum mutuas sordes et urbium clades et totarum exitia gentium et principum sub civili hasta capita venalia et subiectas tectis faces nec intra moenia coercitos ignes sed ingentia spatia regio- num hostili flamma relucentia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 10:2)
et cum cervicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum imponam, sine ira eo vultu animoque ero, quo serpentes et animalia venenata percutio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:2)
saepe infesta patrono reum damnat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:4)
Alius iudicia patris accusat, quae vereri satius fuit, alius cum matre consistit, alius delator venit eius criminis, cuius manifestior reus est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 37:2)
Sic vestras halucinationes fero quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 143:1)
reum facit dementiae.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION