라틴어 문장 검색

Deinde nemo tam senex est, ut inprobe unum diem speret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 6:4)
scio alios inter flagella ridere, alios gemere sub colapho.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 5:7)
Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 9:4)
Sed movebis mihi controversiam, si novi te, nec voles quod debeo in aspero et inprobo accipere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 10:2)
Et ille ingentis animi est, qui illas circumfusas sibi, multum diuque miratus, quod ad se venerint, ridet suasque audit magis esse quam sentit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 10:4)
Ceterae hilaritates non implent pectus, frontem remittunt, leves sunt, nisi forte tu iudicas eum gaudere, qui ridet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 3:7)
" Non sum tam inprobus, ut curationes aeger obeam, sed tamquam in eodem valitudinario iaceam, de communi tecum malo conloquor et remedia communico.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 1:3)
ita inprobarum voluptatum etiam post ipsas paenitentia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 2:8)
moveat ille mihi risum, ego fortasse illi lacrimas movebo, aut si ridere perseverabit, gaudebo tamquam in malis, quod illi genus insaniae hilare contigerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:3)
videbis eosdem intra exiguum tempus acerrime ridere et acerrime rabere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:6)
Animum excellentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, quicquid timemus optamusque ridentem, caelestis potentia agitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:1)
Itaque rideo istos, qui turpe existimant cum servo suo cenare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 2:1)
me rideo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 2:4)
Hoc quod in illa ridemus, omnibus nobis accidere liqueat tibi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 3:1)
Inprobum risus, insanum vultus habitusque demonstrat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION