라틴어 문장 검색

ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: " Numquid flendum est mihi in quinto mense vel ieiunandum, sicut iam feci multis annis? ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장3)
" Loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo mense per hos septuaginta annos, numquid revera ieiunastis mihi?
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장5)
Et succidi tres pastores in mense uno, et taeduit eorum animam meam; siquidem et animam eorum taeduit mei.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장8)
Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장39)
et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장43)
et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장45)
Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장54)
In virtute sua faciebant haec Israeli, omnibus, qui inveniebantur in omni mense et mense in civitatibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장58)
Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat super altare;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장59)
Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장32)
Et dixerunt: " Non exibimus neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장34)
Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장38)
Et cogitaverunt in die illa dicentes: " Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장41)
Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장59)
Et fecit pacem cum his, qui erant in Bethsura; et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta, eo quod conclusi essent in ea, quia sabbatum erat terrae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장49)

SEARCH

MENU NAVIGATION