라틴어 문장 검색

Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 275:1)
foret enim optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 128:1)
nec vero saltem iis, quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit, sufficiat imaginem virtutis effingere et solam, ut sic dixerim, cutem vel potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 148:3)
neque vero tanta esse unquam debet fiducia facilitatis, ut non breve saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi simus dispicienda sumamus, quod quidem in iudiciis ac foro datur semper.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 253:1)
quae denique intelligi saltem potest eloquentia hominis optima nescientis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 73:5)
ne illas quidem tulerim delicias eorum, qui doceri amicos suos iubent, quanquam minus mali est, si illi saltem recte discant recteque doceant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 132:1)
quod si mente conceperint, huic quoque parti facilius accedent, ut ipsum iter neque impervium neque saltem durum putent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 258:1)
Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficia posse me a vobis auxilium petere, ac maxime deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem, secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장6)
ex quibus unum haec epistula in debitum solvet, duo in antecessum accipe.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 10:2)
Deinde ne resistere quidem licet, eum coepit transversos agere felicitas, aut saltim rectis aut semel ruere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 4:3)
quicquid in nos adulatio sine pudore congessit, tamquam debitum prendimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:4)
Illud magis quaerendum videtur, quod non satis, ut existimo, explicatum est, an is, qui profuit nobis, si postea nocuit, paria fecerit et nos debito solverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 3:2)
Non vides, quemadmodum in Achaia clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec quicquam extet, ex quo appareat illas saltim fuisse?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 10:3)
Numquid dubitas, quin iustitia et habentis bonum sit et autem sit eius, cui debitum solvit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 19:5)
Omnia vitia contra naturam pugnant, omnia debitum ordinem deserunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION