라틴어 문장 검색

cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere, qui fere multis erat in ore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 3:1)
sic, cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea Laeli persona visa est quae de amicitia ea ipsa dissereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:4)
memineram Paulum, videram Gallum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 11:4)
senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert viriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:9)
odiosum sane genus hominum officia exprobrantium, quae meminisse debet is, in quem collata sunt, non commemorare qui contulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 91:3)
atque, ut ad me redeam, meministis Q. Maximo fratre Scipionis et L. Mancino consulibus, quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:7)
ego memini T. Tincam Placentinum hominem facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:1)
Reliqua duo sunt, agere et meminisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장1)
Iam, qui hac parte animi, quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis esset ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante posuisset, huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:5)
quin etiam memini, cum in accusatibne sua Q. Gallio crimini dedisset sibi eum venenum paravisse idque a se esse deprensum seseque chirographa testificationes indicia quaestiones manifestam rem deferre diceret deque eo crimine accurate et exquisite disputavisset, me in respondendo, cum essem argumentatus, quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuisse pro argumento, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia mortis se comperisse manifesto et manu tenere diceret, tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 2:1)
Hoc adiumento ille tanto sic utebatur ut sua et commentata et scripta et nullo referente omnia omnium adversariorum dicta meminisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 1:4)
Meministine me ante diem XII Kalendas Novembris dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem VI Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 7:1)
qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis quam hos, qui exercitum deseruerunt, pertimescendos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 5:4)
Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et cantare, sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 23:2)
nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 23:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION