라틴어 문장 검색

et pro se quisque, non haec Furculas nec Caudium nec saltus invios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam vallum nec fossae arcerent memorantes, caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, servos liberos, puberes impubes, homines iumentaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 199:1)
longe alius Italiae quam Indiae, per quam temulento agmine comisabundus incessit, visus illi habitus esset, saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domesticae cladis ubi avunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 253:1)
equitem sagittas, saltus impeditos, avia commeatibus loca gravis armis miles timere potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 287:1)
hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis repente portis in stationes hostium incurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 303:3)
eo intentius dictator in moenia hostium versus id bellum tantum ducere quod urbem oppugnabat, securior ab Samnitibus agere stationibus modo oppositis ne qua in castra vis fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 310:1)
fore ut minus intentae in custodiam urbis diurnae stationes ac nocturnae vigiliae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 341:1)
et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua via esset, cunctati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 387:2)
transfugae agrestes et captivi quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentes - quae et vera erant - pecoris vim ingentem in saltum avium compulsam esse, perpulerunt ut praedatum eo expeditae ducerentur legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 438:1)
ibi ingens hostium exercitus itinera occultus insederat, et postquam intrasse Romanos vidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu incautos invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 439:1)
silva erat Ciminia magis tum invia atque horrenda quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad eam diem ne mercatorum quidem adita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 507:1)
sed neque commercium linguae nec vestis armorumve habitus sic eos texit quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 512:2)
eo forte quinque legati cum duobus tribunis plebis venerant denuntiatum Fabio senatus verbis ne saltum Ciminium transiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 519:1)
ubi postquam stationes quoque receptas intra munimenta sensere, clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e castris cibaria eius diei deferri iuberent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 524:1)
eam tam claram pugnam trans Ciminiam silvam ad Perusiam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno civitatem fuisse ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique Tuscis opprimeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 531:1)
eadem temeritate avidam ulteriorum semper gentem in saltus invios deductam, saeptam non hostium magis armis quam locorum iniquitatibus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 538:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION