라틴어 문장 검색

quibus omnibus datum responsum decem legatos more maiorum senatum missurum ad res Asiae disceptandas componendasque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 664:1)
adversus quae legati, et quia gravia erant, et quia suorum animos indomitos ac mutabiles noverant, nullo reddito responso domum regressi sunt, ut etiam atque etiam quid agendum esset re integra praetorem et principes consulerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 98:1)
ceterum responsum ita perplexum fuit ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 391:3)
eo anno in aede Herculis signum dei ipsius ex decemvirorum responso, et seiuges in Capitolio aurati a P. Cornelio positi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 419:1)
Gallis responsum, cum Eumenes rex venisset, tum daturum iis leges.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 443:1)
civitatium legationes cum benignis responsis, laetiores etiam quam venerant, dimissae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 443:2)
hac vos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 174:2)
legatis Romanis de ea re trans Alpes missis responsum est neque profectos ex auctoritate gentis eos, quid in Italia facerent sese scire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 236:1)
itaque medio responso rem suspenderunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 329:2)
nam super cetera etiam sine responso dimissi, nec datum petentibus erat Achaeorum concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 392:2)
medio responso spem ad voluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 476:2)
cum respondisset accepisse se, nihil prius nec potius visum est quam regis ipsius de singulis responsa accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 559:1)
iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 17:2)
Asiae regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res visendas senatum missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 18:1)
nec ultra quicquam eis responsum est quam missuros qui de controversiis eorum cognoscerent statuerentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 238:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION