라틴어 문장 검색

nihil aliud ad eum nuntium a proposito aversus, quam ut cadaver efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et dedicat templum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 85:2)
sub hanc pessimi exempli victoriam dilectus edicitur, paventibusque tribunis sine intercessione ulla consoles rem peragunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 604:1)
adsentiebantur multi pulsatos se querentes, et tribunum ad rem peragendam ultro incitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 136:4)
nec cetera modo tribuni tranquillo peregere, sed refecti quoque in insequentem annum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 164:1)
consul alter, comes animosior quam auctor, suscepisse collegam priorem actiones tam graves facile passus, in peragendis consularis officii partem ad se vindicabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 221:3)
se nihilo minus rem susceptam peracturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 257:4)
sententiam igitur peregit nullum placere senatus consultum fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 428:2)
notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 474:2)
adversus quae omnia obstinato animo Appius - tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat - in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 505:2)
cum res peragi intra parietes nequisset, ventum in ius est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 100:1)
vos autem, si reum perago, quid acturi estis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 452:2)
profecto res est, si uno tenore peragitur nec ipsi per intermissiones has intervallaque lentiorem spem nostram facimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 53:3)
ibique omnibus sollemniter peractis eadem revertens similiter constanti vultu graduque, satis sperans propitios esse deos quorum cultum ne mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in Capitolium ad suos rediit seu attonitis Gallis miraculo audaciae seu religione etiam motis, cuius haudquaquam neglegens gens est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 491:1)
his peractis, quae ad deos pertinebant quaeque per senatum agi poterant, tum demum agitantibus tribunis plebem adsiduis contionibus, ut relictis ruinis in urbem paratam Veios transmigrarent, in contionem universo senatu prosequente escendit atque ita verba fecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 535:1)
cum mittere ambages dictator iuberet et aut peragere verum indicium cogeret aut fateri facinus insimulati falso crimine senatus oblataeque vani furti invidiae, negantem arbitrio inimicorum se locuturum in vincla duci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 167:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION