라틴어 문장 검색

animadvertendum est, ut eos favos subiciamus, quorum pulli iam sedes suas adaperiunt, et velut opercula foraminum obductas ceras erodunt exerentes capita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 10:2)
Nam hoc quoque refert, ne admodum hebes ferramentum (quia non facile penetret) vehementius impressum favos sedibus suis commoveat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 12:3)
Quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt,apricissimo die purgatis domiciliis opercula intus usque ad favos admovenda sunt, omni vacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae cavearum per hiemem con-calescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 13:3)
remisit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus divi Iulii turbassent, ita Augustum in foro potius quam in campo Martis, sede destinata, cremari vellent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장11)
hinc vestem arma tentoria, hinc saevitiam centurionum et vacationes munerum redimi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장8)
simul congerunt caespites, exstruunt tribunal, quo magis conspicua sedes foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장4)
omittunt portas, signa unum in locum principio seditionis congregata suas in sedes referunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장20)
auxerat militum curas praematura hiems imbribus continuis adeoque saevis, ut non egredi tentoria, congregari inter se, vix tutari signa possent, quae turbine atque unda raptabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장3)
' Caesar clementi responso liberis propinquisque eius incolumitatem, ipsi sedem vetere in provincia pollicetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장13)
Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam pervigiles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장1)
non tentoria manipulis, non fomenta sauciis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장14)
qui modo abire sedibus, trans Albim concedere parabant, pugnam volunt, arma rapiunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장2)
veteres illic Sueborum praedae et nostris e provinciis lixae ac negotiatores reperti quos ius commercii, dein cupido augendi pecu- niam, postremo oblivio patriae suis quemque ab sedibus hostilem in agrum transtulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 62장4)
responsum a Caesare tutam ei honoratamque sedem in Italia fore, si maneret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장4)
sedes curules sacerdotum Augustalium locis superque eas querceae coronae statuerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION