라틴어 문장 검색

Volebat Tryphaena misereri, quia non totam voluptatem perdiderat, sed Lichas memor adhuc uxoris corruptae contumeliarumque, quas in Herculis porticu acceperat, turbato vehementius vultu proclamat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:5)
Obstupueram ego supplicii metu pavidus, nec quid in re manifestissima dicerem, inveniebam turbatus . . . et deformis praeter spoliati capitis dedecus superciliorum etiam aequalis cum fronte calvities, ut nihil nec facere deceret nec dicere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:1)
Haec ut turbato clamore mulier effudit, haesit paulisper acies, revocataeque ad pacem manus intermisere bellum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:1)
Agnovit Tryphaena verum Gitona, lacrimisque turbata tune primum bona fide puero basium dedit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:3)
Descendit igitur in conditorium, visaque pulcherrima muliere primo quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:8)
Quis hoc turbaverit, nescio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:13)
Mox turbatum sputo pulverem medio sustulit digito frontemque repugnantis signavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:5)
Consurrexi equidem turbatus anumque non sine risu erexi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:4)
oculis nec defuit imber, sed qualis rapitur per vallis improbus amnis, cum gelidae periere nives et languidus auster non patitur glaciem resoluta vivere terra, gurgite sic pleno facies manavit et alto insonuit gemitu turbato murmure pectus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 12:2)
Hic auritulus Clamorem subito totis tollit viribus Novoque turbat bestias miraculo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.3)
Inde notis flexibus Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.6)
Vix tandem invenit Eos Mercurius et turbatos attrahit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.4)
quo festinanter Dolus Metu turbatus in suo sedit loco.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.6)
Turbatus miles factum exponit mulieri.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.13)
lata post apotheca et horreum, sub hoc triclinium, quod turbati maris non nisi fragorem et sonum patitur, eumque iam languidum ac desinentem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION