라틴어 문장 검색

Post alias sua dona libens et leta dedisset Filia Fortune, Casus cognata propinqui Nobilitas, si quid proprium cessisset in eius Sortem, quod posset Nature lege tueri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 30:1)
Is scelerum turbo, uiciorum turba, malorum Conuentus, numerosa lues et publica pestis Tartareas ruit in sedes, ubi regnat Herinis, Imperat Alecto, leges dictante Megera.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 10:2)
Pro legibus ergo Sumende uires, uis pro uirtute feratur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:10)
Nos pro iure decet assumere robur et armis Res dictare nouas et sanguine scribere leges.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:11)
Numquid Silla nouus, alter Nero uincere posset Leges, antiquos rursus renouare furores Rufinus, Katelina nouus peruertere mundum?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:15)
Sed tamen hoc solo pensat sua damna quod illic Lux eterna manet nullisque decisa tenebris, Continuusque dies, ubi celicus ille senatus Turmaque Virtutum, Nature militat agmen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:3)
Acrius in iuuenem uolat Imprudencia, nullam Bellandi seruat legem, sed turbine belli Turbida, nil animo retinet nisi Martis amorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:10)
Nam regnum mundi legum moderatur habenis Ille beatus homo, quem non lasciuia frangit, Non superat fastus, facinus non inquinat, urget Luxurie stimulus, fraudis non inficit error.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:4)
Praedicat et subjicit, fit duplex terminus idem, Grammaticae leges ampliat ille nimis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:12)
Pax, amor, virtus, regimen, potestas, Ordo, lex, finis, via, dux, origo, Vita, lux, splendor, species, figura [0447C] Regula mundi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:2)
Quae novis coeli faciem figuris Protheans mutas aridumque vulgus Aeris nostri regione donans, Legeque stringis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:8)
Sunt qui in Veneris logica disputantes, in conclusionibus suis, subjectionis, praedicationisque legem relatione mutua sortiuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:47)
Contra hos omnes conqueruntur jura, leges armantur, cum ultore gladio suas affectant injurias vindicari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:51)
Quae rationabilis ratio, quae indiscreta indiscretio, quae indirecta dilectio ita in homine dormire coegit rationis scintillam, ut homo lethaeo sensualitatis poculo debriatus, in tuis legibus apostata fieret;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 33:1)
imo [0452D] etiam tuas leges illegitime debellaret?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION