라틴어 문장 검색

Sed res haudquaquam erat populo facilis, et liberis cultoribus bello absumptis et inopia servitiorum et pecore direpto villisque dirutis aut incensis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 166:1)
suos imperatores recte et ordine et ex voluntate senatus fecisse, quod Saguntum restituerint civesque Saguntinos servitio exemerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 583:1)
nec sustinuissent Romani, nisi Locrensium multitudo, exacerbata superbia atque avaritia Poenorum, ad Romanos inclinasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 99:2)
verum enim vero tantum Pleminius Hamilcarem praesidii praefectum, tantum praesidiarii milites Romani Poenos scelere atque avaritia superaverunt ut non armis, sed vitiis videretur certari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 118:1)
nam avaritia ne sacrorum quidem spoliatione abstinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 120:1)
et quae antea per lubidinem atque avaritiam foeda exempla in socios ediderat, ab ira multiplicia edere, infamiae atque invidiae non sibi modo sed etiam imperatori esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 135:1)
ac si scelus libidinemque et avaritiam solus ipse exercere in socios vestros satis haberet, unam profundam quidem voraginem tamen patientia nostra expleremus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 237:1)
nego ullum genus sceleris, lubidinis, avaritiae superesse quod in ullo qui pati potuerit praetermissum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 242:3)
Carthaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulcra maiorum, liberi cum parentibus coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 446:1)
servitia inde cum cetera praeda abduxit et libera capita sine pretio dimisit oppidumque iis reddidit praesidio valido imposito;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 458:2)
"ne sint vera, quae Atheniensis modo legatus de crudelitate, avaritia, libidine regis disseruit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 267:1)
ea cum coniurationem fecissent, missis ex eo numero, primum qui in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios servitia sollicitarent, satis iam omnibus praeparatis, ludis qui Setiae prope diem futuri erant spectaculo intentum populum adgredi statuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 339:1)
Setia per caedem et repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare non potuere servitia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 340:1)
haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est servitia Praeneste occupatura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 347:1)
haerere et aliud in visceribus Graeciae ingens malum, Nabim, nunc Lacedaemoniorum, mox, si liceat, universae Graeciae futurum tyrannum, avaritia et crudelitate omnes fama celebratos tyrannos aequantem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 537:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION